- CHITIM seu CITHIM
- CHITIM seu CITHIMsilius Iavan, Gen. c. 10. v. 4. a quo Macedones orti: Namque et vetus nomen Μακέτης, quô antiquitas pro Macedo usa est, haud dubie a Chitim factum est; et Citheos fuisse in locis Macedoniae vicinis, ex Homero patet, qui illos paruisse Mysorum Regi Telepho natrat, Odyss. l. 11. Quare liber 1. Macchabaeorum, c. 1. v. 1. Alexandrum Regem Cithim vocat: a quibus cum orti sint Latini, (Suidas enim Latinum, Telephi filium, Ceteos in Italiam duxisse tradit) vox Chithim tum Macedonas tum Italos complecti videtur. Hinc et in Numeris, c. 24. v. 24. vaticinatur Balaam, venturas esse classes ex Cithim, quae Assyrios et Ebraeos essent deleturae; Quod in Romanos potius, quam Macedonas quadrat. Phil. Melanchthon, in c. 11. Danielis. Vide quoque Georg. Hornium Histor. Philos. l. 3. c. 2.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.